- HAMATH
- HAMATH2.Sam.c.8.v.9.ubi Toi seu Thui regnasse, Davidis Regis tempore dicitur, magna est urbs ad Orontem sita, quam Macedones Antiochiam postea dixêre. Caput fuit terrae Hamath, h. e. totius terrae tractus, a Terrae S. finibus usque ad Euphratem, ad cuius introitum ponitur limes Israelis Sept. Ios. c. 13. v. 5. Ea est Syria Damascena, inter Antilibanum et Libanum sita, cuius caput Damascus, Es. c. 7. v. 8. aliter Arambeth-Rehob, 2. Sam. c. 10. v. 6. In hamath-Soba Salomon munivit Palmyram, in terra solitudinis, quae usque ad Euphratem pertingit, 2. Patr. c. 8. v. 3. Syri Thadamoram vocant. Meridionalis vero pars propriê Chanaan dicta est. Marsham. Can. Chron. Sec. x.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.